monumenta.ch > Hieronymus > ad Corinthios I, 15 > Iob, 2 > Michaea, 5 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 36, 10
Dixerat de iudicio; de testimonio vult dicere. In Lege, inquit, vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui de me testimonium perhibeo, et testimonium perhibet de me qui misit me Pater. Exposuit illis et Legem, si ingrati non essent. Magna enim quaestio est, fratres mei, et valde mihi videtur in mysterio res esse constituta, ubi Deus dixit, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum . Veritas quaeritur per duos testes? Ita plane, sic se habet humani generis consuetudo: sed tamen fieri potest ut et duo mentiantur. Susanna casta duobus falsis testibus urgebatur: numquid quia duo erant, ideo falsi testes non erant? De duobus dicimus aut de tribus? universus populus me titus est contra Christum . Si ergo populus constans ex magna hominum multitudine, falsus testis inventus est; quomodo accipiendum est, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum: nisi quia hoc modo per mysterium Trinitas commendata est, in qua est perpetua stabilitas veritatis? Vis habere bonam causam? Habeto duos vel tres testes, Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Denique quando Susanna casta femina fidelisque coniux duobus falsis testibus urgebatur, Trinitas illi in conscientia atque in occulto suffragabatur: illa Trinitas de occulto unum testem Danielem excitavit, et duos convicit . Ergo quia in Lege vestra scriptum est, duorum hominum testimonium verum esse, accipite nostrum testimonium, ne sentiatis iudicium. Ego enim, inquit, non iudico quemquam, sed testimonium perhibeo de me: differo iudicium, non differo testimonium.